FORISMARITAGIUM

FORISMARITAGIUM
FORISMARITAGIUM
appellatum Forensibus Gallis est ea praestatio, quae a servis seu adscriptis glebae, exsolvebatur, pro facul tate coniugis sibi adsciscendi ex libera conditione ac ingenua: vel ex servis alterius dominii. Servus enim ancillam alienam nisi Domini assensu, accipere non poterat, l. Sal. tit. 27. §. 6. Sed et nec conservam suam, Eginhard. Ep. 16. nec liberam, ut est in Ep. 15. Quod etiam stante Romanorum Rep. quadantenus obtinuisse, testatur Tertull. l. 2. ad Uxor. Non ne quique domini et disciplinae tenacissimi, servis suis foras nubere, interdicunt? Scilicet ne in lasciviam excedant, officiadeserant, dominica extraneis promant etc. Itaqueve si qui consensu Domini non impetrato cum extranea vel extraneo nuptias iniissent, in illius forisfacto erant, ut et eorum bona, h. e. in caducum veniebant: cuius quidem moris memorabile exemplum habes apud Ioh. Hocsemium in Hist. Ep. Leod. l. 5. c. 23. sub A. C. 1296. Quia vero dominis interdum tot adscriptitii ser vi non supererant, ut inter se nuptias inire possent, cogebantur illi cum alterius conditionis vel dominii viris feminisqueve matrimonia contrahendi facultatem iis impertiri, modicâ praestatione illis persolutâ: hacqueve conditione, ut liberi qui ex iis nascerentut, inter dominos dividerentur, ut est apud Glanvillam l. 5. c. 6. Interdum etiam, in hoc casu, servorum seu ad scriptitiorum inter dominos permutationes fiebant: ita ut si quaepiam adscriptitia alterius domini adscriptio nupsisset, cum illa legem mariti sequeretur et proin in alterius transiret dominium, vicissim
mariti dominus alteram coniugis ascriptitii domino eiusdem probitatis ac notae restituere teneretur etc. E' quibus satis patet, Forismaritagium praecipuum fuisse servitutis glebalis argumentum: unde in eiusmodi servorum manumissionibus, manus mortua et forismaritagium, in libertatis indultae notam, remitti a dominis consuevêre. Vide hanc in rem plura, apud C du Fresne in Gloss.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • КРЕПОСТНОЕ ПРАВО — высшая степень неполной собственности феодала на работника произ ва. Иногда в литературе под К. п. понимается всякая форма феод. зависимости. К. п. находит юридич. выражение в 1) прикреплении крестьянина к земле; 2) праве феодала отчуждать… …   Советская историческая энциклопедия

  • formariage — ● formariage nom masculin (ancien français sei formarier, se marier en dehors de sa seigneurie, de fors, hors de, et marier) Mariage contracté par un serf hors de la seigneurie ou avec une personne d une autre condition que la sienne. (Pour… …   Encyclopédie Universelle

  • FOLIE — Le terme de folie, bien antérieur à l’institution du langage scientifique de la psychiatrie moderne, n’a jamais eu vraiment cours dans celui ci. Cette relative incompatibilité a une très grande signification. L’idée d’assimiler la folie à une… …   Encyclopédie Universelle

  • MARITUS — apud Hebraeos, uxori, sive virgo tempore sponsaliorum esset, sive vitiata, sive minor, sive proselyta, sive libertina, praeter amorem honoremque coniugalem, decem obligationum generibus tenebatur, quemadmodum ipsa vicissim illi quatuor, ut… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • εξωγαμία — η γάμος μεταξύ ατόμων που δεν ανήκουν στην ίδια οικογένεια, στο ίδιο γένος ή στην ίδια φυλή. [ΕΤΥΜΟΛ. Απόδοση ξεν. όρου (πρβλ. λατ. forismaritagium). Η λ. μαρτυρείται από το 1867 στον Ι. Καρασούτσα] …   Dictionary of Greek

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”